Rozmiar: 15909 bajtów

- 9 -

1264. Juli 6. Liegnitz.

Herzog Boleslaus von Liegnitz beurkumdet, dass er bei Aussetzung seiner Stadt Liegnitz zu deutschem Rechte dem Bischof Thomas I. von Breslau für alle seine Einkünfte aus der Stadt Liegnitz, da sie noch polnisches Recht hatte, einen jährlichen Zins von 18 Mark auf seine Münze angewiesen habe.

In nomine domini amen. Nos Bolezlaus dei gracia dux Slezie notum facimus vniuersis tam futuris quam presentibus, hanc literam inspecturis, quod cum locaremus ciuitatem nostram Ligniz iure Theutonico pro iure omni et solutionibus vniuersis, quas ibidem cum esset Polonica dominus episcopus Wratislauiensis Thomas et eius ecclesie perceperant ab antiquo concordauimus cum eisdem in hunc modum, quod in moneta Lignicensi dedimus ipsis in perpetuum decem et octo marcas annis singulis percipiendas, de quibus dominus episcopus et eius successores septem percipient, ecclesia sancti sepulcri octo, ecclesia vero sancte Marie marcam et dimidiam, ecclesia quoque sancti Petri marcam et dimidiam. Nos igitur in testimonium perpetum (!) et vigorem dedimus ipsis hanc litteram sigilli nostri appensione munitam. Actum et datum Ligniz anno domini m°c°c°lx° quarto in octaua beatorum apostolorum Petri et Pauli presentibus fidelibus nostris comite Stoygniuo, castellano Lignicensi, Ikone palatino, Beizone iudice curie nostre, Otthone de Nideke, Gebhardo de Lapide, Alberto de Vlugilisberc, Henrico de Prowin, Henrico de Sagor, Henrico de Gvzek, Hermanno Rime et aliis multis.

Orig. im Archiv des breslauer Domcapitels No. 17. An rothen seidenen Fäden hängt das Fusssiegel des Herzogs mit der Umschrift in lateinischer Majuskel: Sigillum Boleslai ducis Slezie. — Mitgetheilt durch Herrn Archivsecretär Dr. Korn. — Gedruckt, doch mit Fortlassung der Zeugen, bei Tzschoppe und Stenzel, S. 367 nach einer Abschrift im Liber Niger f. 391 b.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów